Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO CVM CAVTELIS. Edico torminosos infantum cruciatus curaturo primo A omnium incumbit, vt acidum primarum viarum corroCAP. IV. De torminibus infantum. corrosiuum absorbere, corrigere &blande educere satagat. Quo fine, si malum, vt plerumque sit, a lacte corrupto &quibuscunque de causis vitiato originem traxerit; quam primum necesse est, vt nutrix vel prorsus mutetur, vel serio caueat, ne tum temporis cibis flatulentis fructibus horaeis, leguminibus, vinis, acidis, feculentis, aliisque lactis temperiem immutantibus indulgeat: quia his omnibus vel multum augetur, vel pertinacior redditur affectus. Tum quoque nutrici, si alui adstrictione laborat, leniora prosunt laxantia, quae inter maxime recensemus rhabarbarina, si e. g.