Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mihi illorum displicet methodus, qui exterius ventris regionem circa umbilicum oleis destillatis, cumini, carui, anisi, foeniculi, chamomillae &similibus, cum oleo nucistae expresso, chamomillae cocto &axungia quadam exceptis ac temperatis inungunt. VII. Quod tandem ad cautelas in hoc morbo necessa Cautelae rias attinet, vtique consultum est, ab omnibus salsis, acri circa acriobus &fortiter stimulantibus, praesertim purgantibus ab ra purganstinere: admodum enim intutum est, saburram acerrimam tia. sine praemissa eius correctione per longum intestinorum canalem educere velle. Maxime autem omnium insigni nocendi qualitate pollent resinosa, vt resina jalappae, quae sane imprudentissime infantibus ex lacte corrupto &acri aegrotantibus propinatur. Et licet ipsa copiam humorum aliquoties ejiciat, continuo tamen stimulo &intestinorum irritatione spasmos facile adauget, &debilitatem relinquit. Si vero repurgatione, quae tamen raro exposcitur, opus est, puluis mechoacannae albae ad aliquot grana cum syrupo datus prodest, aut potius collectam ventriculi &duodeni saburram absorbentibus &corrigentibus alterare, &dein mannatis, rhabarbarinis &clysteribus ejus excretionem moliri iuuat. §. VIII. Saepenumero haec intestinorum tormina non tam a . -circa causa materiali primis in viis latitante, quam potius a malum a formali, seu vehementi neruorum agitatione, e. g. à graui spasmis orin aliis membris dolore per consensum producuntur: quo tum. in casu, remotis laxantibus, primo omnium ad spasmos &dolores sopiendos dirigenda est curatio. (Hoffm Med. Syst. Supplem.) CAP. IV. De torminibus infantum.