Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 49
Unproofread scanNot analysed yet
Si vllum remedii genus ob insignem, quam praestat, vtilitatem meretur commendari, sunt profecto, vt supra jam innuimus, clysteres, qui immediate ad intestina pertingentes &tam sedando quam flatus discutiendo insigniter opem ferunt, si modo attendatur indicatio, ob quam tepida haec fomenta iniicimus, vt in iis apparandis aliquem habeamus delectum. Ita enim, si excreta alui sunt liquida, instar laticis acerrima, vt non modo grauia ventris tormina, sed &podicis excoriationem inferant, prosunt clysmata ex lacte &saccharo, vel terebinthina in vitello oui soluta, quae acrimoniam temperando, intestiQuodsi vero ani crassi &podicis rosionem auertunt. murca viscida in intestinis oberrans, torminibus &flatulentiis ansam suppeditat, locum potius inueniunt enemata majori quadam resoluendi virtute praedita, quae stimulo intestinis crassis addito efficiunt, vt qui in reliquis intestinulis haeret mucus, eo facilius postea descendat. Ita parari potest clysma ex decocti flor. chamomillae vncia vna vel duabus, additis mellis rutacei vna alteraue drachma, saponis Veneti drachma dimidia, oleique anisi aliquot guttulis. Solent tandem mulierculae plurimae eiulatuum pertaesae, ad somnum in hoc morbo prouocandum, varia sedatiua, vt mithridatium, requiem Nicolai &alia propinare; sed pessimo plerumque ausu &effectu. Nam praeter multa grauia mala, etiam mirifica mentis hebetudo improuidum opiatorum vsum saepe saepius solet excipere.