Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 55
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam neque variolae, neque morbilli sine febre eueniunt, certisque temporibus plus minus benignae vel malignae sunt; nihilo secius tamen, si aegrius erumpunt, laborantes vtplurimum delirant, somnia in somno terrifica experiuntur, magnas pectoris angustias ipsiusque gutturis dolores sentiunt, vrinam albam mingunt, nihilque alui deponunt; quia diuersis aliunde humoribus feces exsiccatae remanent. Imo saepe epilepticis conuelluntur subsultibus &mortis periculo expositi sunt; nisi his omnibus in melius conuersis symptomatibus quietiores fiant, &liberior exanthematum eruptio facilius succedat. Symptomata cum vtroque adfectu coniuncta vtplurimum a febre, &abhinc pendente sanguinis impuri ebullitione proueniunt. Quam ob rem non mirum esse debet, cur sanguinis cursu ad superiora impetuosius directo pectoris anxietates, tusses &cordis palpitationes, in capite cephalalgiae, deliria, oculorum &faciei inflammationes, lacrimarum fluxus, raucedines, saliuationes &c. eueniant, &praeterea, propter neruorum a materia caustica rodente vellicationem tormina, epilepsiae, tremores, CAP. VI. De variolis &morbillis. res, neruorum subsultus &similia pessimam ludant tragoediam.