Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Multum omnino refert, vt sciamus, quam varioVariolalae praeferant indolem, &an malignae, benignae, an merum diuersi diae sint naturae. Pessimae autem sunt, si depressae cum fogradus. ueis, vel etiam valde ardentes, acuminatae &simul confluentes conspiciuntur; si violaceae, liuidae, aut prorsus nigrae, &vel petechiis, vel purpura, praesertim alba interstinctae apparent; si febris post eruptionem magna cum anhelitus difficultate permanet, &vel mictus cruentus, vel narium haemorrhagiae, cruentaeque alui deiectiones sociantur. Pessimae quoque indolis sunt, si in vesiculas sero vel acri, vel sanguinolento repletas dehiscunt, &ad suppurationem tendere renuunt; aut si demum in lentas &hecticas febres desinunt, malique moris vlcera vel abscessus relinquunt. Benignas contra diiudicare licet ex remissiori symptomatum vehementia, pustulis debito modo &tempore erumpentibus, suppurantibus &arescentibus. Quae vero mediae naturae dicuntur variolae, inter vtrasque obtinent medium malignitatis gradum; vti nos pluribus in capite citato de variolis ostendimus. Morbilli perinde gradu differunt, semperque maMorbilleligni haberi debent, si quando, vt in plebeiis &sub ini-rum diffemica aeris constitutione fieri solet, alia exanthematum rentia. genera immiscentur, si tussis, nimia raucedo, &febris diutius durant, morboque declinante grauia remanent symptomata, quae morbis chronicis ansam praebent facillimam. (Hoffim. Med. Syst. Supplem.) §. VII. CAP. VI. De variolis &morbillis. §. VII. Pendent autem hi diuersi malignitatis gradus ab ipsa subiectorum laborantium constitutione &natura.