Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Huc quoque eadem intentione pertinent decocta cornu cerui &hordei, auenacea, ptisanae hordeaceae cum ficubus paratae, serum lactis dulce &similia, quae tum in acrimonia temperanda, tum in placidiori exanthematum eruptione promouenda maxime merentur laudari. Hactenus recensitis absorbentibus, diaphoreticis &demulcentibus si prudenter administrantur, totum curationis opus feliciter absoluitur; nisi vel in retardata exanthematum eruptione dictis pulueribus bezoardicis tantillum myrrhae ac croci adiicere, vel parum liquoris bezoardici, vt spiritus Bussii &liquor noster anodynus est, propinare, vel, durante suppuratione, liquorem myrrhae aquosum cum sale tartari paratum, ad acrimoniam temperandam, offerre velimus: quod medicamentum simul pectus, si tussis valde vrget, egregie solatur. III. Inter symptomata cum variolis &morbillis coniuncta inprimis referri debent torminosi intestinorum cruciatus, &tenesmi, quibus, yix melius possumus mederi, ac si oleum amygdalarum dulcium recenter sine igne expressum ad cochlear vnum cum decocto cornu cerui &hordei, vel iusculo auenaceo, subinde propinatur. Quando raucedo cum tussiculosa pectoris concussione valde vrget, optime conducit electuarium ex oleo amygCAP. VI. De variolis &morbillis. amygdalarum dulc. recenti, spermate ceti, syrupo violarum, &croco paratum, &cum potu calido crebrius exhibitum, non exclusis decoctis auenaceis cum saccharo canto &oui vitello parandis.