Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 60
Unproofread scanNot analysed yet
Haemorrhagiae si incidunt, cautissimus sit adstrin- -haemorgentium vsus, sed tantum ad impetum sanguinis moderan- rbagiarum. dum prosunt mixturae ex aquis antispasmodicis, diascordio Fracastorei nuptae &cum pulueribus praecipitantibus leniter nitrosis oblatae. Variolae faciem praecipue petunt, aciemque oculo-Defensio rum facile laedunt: quare praeseruandi fine commendari oculorum meretur lac muliebre, aqua rosar. dilutum, &cum modico myrrhae &croci remixtum, vel aqua rosarum &florum sambuci cum tertia parte liquoris nostri anodyni, &momento camphorae vigorata, oculisque applicata. §. VII. Nihil plerumque magis a medico poscitur, quam . &faciei vt faciei nitoris &pulchritudinis conseruandae curam gerat, ne profundae relinquantur cicatrices faciem deturpantes; quod fieri plerumque videmus, si materia acris nimis profunde cuti inhaeret. Licet autem raro in totum euitari possint taediosae istae cutis deformitates; aliquid tamen petitionibus dandum, &linimentum commendandum est, quod ex axungia humana recenti, cum solutione lythargirii in aceto facta paratur; modo caueatur, ne nimis cito, sed arescentibus demum papulis adhibeatur. §. VIII. Nares saepe internae variolis obsidentur, &obstruDefensio untur, quo minus dein liberior aeris in- &exspiratio rite narium. possit CAP. VI. De variolis &morbillis. possit succedere. Quam ob rem, si opus est, illae commode possunt illiniri oleo amvgdalarum dulcium cum olei maioranae tantillo &pauxillo camphorae remixto: quod remedii genus locum pariter inuenit, si fauces exulceratae opem exposcunt.