Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 62
Unproofread scanNot analysed yet
mendarunt; quod remedii genus nec ego reiicere ausim; quoniam ad meliorem cutis perspirationem haud parum conferre videtur. IV. Remedia aluum ducentia magis praeseruandi, quaui . circa lacurandi scopo vtilia sunt; nihilominus tamen crebrius xantia. ego in morbi principio, si propter summam sanguinis epullitionem humores vehementius ad caput &pectus propelluntur, clysteres ex decocto hordei, saccharo, &oleo amygd. dulc. paratos applicari iussi, idque inde obtinui, vt optata symptomatum remissio subsequuta fuerit. Saepe, licet omnia diligentissime obseruentur in --circa fine morbi nociuae permanent reliquiae, quae peculiarem reliquias opem postulant. Ita si vlcera mali moris restitant, vn-tollendas guento de cerussa camphorato, vel lythargirii sunt tractanda, vel iisdem balsamica, ex essentia myrrhae, succini, balsamo Peruiuano confecta, vel balsamum nostrum vitae, aquae sclopetariae nuptum iniicienda. Quicquid vero mali euenit, semper tamen internis purificantibus debet insisti. Quem in finem non modo aluus lenioribus laxantibus, vt tinctura rhabarbari per internalla debet subduci, &saluberrimum transpirationis negotium, debito regimine, infusis herbarum calidis veronicae, scordii, scabiosae, rad. glyzyrrhicae &sem. foenicuverum etli, pulueribusque diaphoreticis promoueri; iam temperatis balsamicis, e. g. essentia myrrhae aquosa &aliis deperdita sanguini temperies restitui. Iuuat hic quoque exacta diaetae ratio, quae in eo potissimum consistit, vt inter cibos dura, salsa, flatulenta fugiantur, potuique decoctum radicis chinae, sarsaparillae, glyzyrrh. &c. substituatur. CAP. VII. De epilepsia &conuulsionibus. Hactenus commendata interna remedia similiter praeseruandi scopo ex vsu sunt, si quando propter inordinatam aeris constitutionem, vel propter aliorum iam aegrotantium contagium, haec exanthemata sunt pertimescenda. Nam multum omnino refert, vt corpus ad morbi impetum felicius sustinendum antea bene praeparetur.