Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 61
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE. GI vllo in morbo accuratum vitae regimen tenendum est, obseruari quam maxime debet in variolis &morbillis. Praesertim autem aeris regimen ita moderandum est, vt nec aegrotantes nimis calidis tegumentis prope fornacem cooperiamus, nec in hypocaustis humilioribus &frigidis detentos frigoris iniuriae exponamus. Vtrumque enim periculosissimum est, dum altera ex parte, ob facilem internorum inflammationem auctamque materiae peccantis acrimoniam, deliria, haemorrhagiae &alia mala concitantur ex altera vero exanthematum eruptio vel retardatur, vel pustulae retroaguntur. In principio &statu morbi carnes vitare decet, omniaque alimenta multum succi praebentia; nisi maiorem arcessere velimus putredinem. Vitentur quoque nimis dulcia, eaque praesertim viscida, quia humorum viscositatem augent. Id quod in morbillis similiter valet de acidis, temperandi ardoris gratia cum potu datis; siquidem tussim, quae fere indiuiduus huius morbi comes est, plerumque vehementiorem reddunt. §. III. Veteres medici inter morbi initia, ad materiam hostilem a partibus internis euocandam, externe frictiones partium extremarum cum pannis calidis valde commenCAP VI. De variolis &morbillis.