Latin
7
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nolui autem praeter necessitatem verborum ambagibus vti, sed breuibus tantum thesibus praecipua cuiusuis morbi momenta complecti, ne partim opus in maiorem molem excrescat, partim, ne alio loco &tempore iam satis pertractata huc repetere videar. Adiiciendum deinceps curaui indicem rerum locupletissimum, quae in posterioribus medicinae systematicae tomis continentur, vt inde commodior fiat totius operis vsus. Nec demum illorum deesse petitionibus volui, quibus de vita mea plenius informari volupe fuit. Suscepit autem hunc in se laborem celeberrimus Fridericianae nostrae Professor medicinae &eloquentiae D. D. SCHVLTZIVS, qui notatu digniora vitae meae facta litteris consignata hic cum B. L. communicat. Nolit autem ideo quispiam me vanae arrogantiae reum existimare; vtpote qui ab omni fastu landisque inani strepitu remotissimus, nihil aliud hac vitae meae recensione quaero, quam vt inde lector singularem Dei prouidentiam, quam in moderandis mortalium rebus adhibere solet, penitius cognoscat, forteque aliEtenim, si vllus vnquod imitandi exemplum sibi sumat. quam, ego certe ancipites fortunae casus, fluxilemque rerum terrenarum indolem expertus, optime testari possum, quem Deus ordinem inter mortales seruet, vt aeternam nominis sui gloriam, hominumque salutem stabiliat. Vtinam modo singula fini a nobis praefixo respondeant, multumque vtilitatis adferant! Dabam Halae Magdeburgicae a. d. 1. Maii MDCCXL.