Latin
6
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, quum homo rationis particeps immensam creatoris sui potentiam, bonitatem &sapientiam ex absolutissimis operibus suis cognoscere, debitisque celebrare laudibus debeat, opus omnino est rationis cultura, ad quam difficulter admodum sine linguae vsu, ad hanc vero aegerrime sine longiori hominum, praeEt quis sertim parentum consortio peruenire licet. denique singula enumerare valet, quae a summo Numine generi humano, maximeque infantibus concessa At vediuinam prouidentiam clarissime euincunt? ro, homines sumus, ex materia ad corruptionem admodum prona conflati, quos Deus mortalitatis conscios, suoque imperio subiectos esse voluit. Quid mirum inde, si ne pusilli quidem a vitae molestiis liberi varii generis morbos rectaeque valetudinis laesiones perpeti debent; maxime quum tenera ipsorum constitutio admodum facile nociuam illarum rerum impressionem admittat, quibus ad vitam necessario opus habent. Quae autem maxime mala teneros adficiant praesens hoc opusculum, supplementi loco medicinae systematicae additum, luculentius docebit, in quo ego praecipuos infantum morbos recensere, cum causis suis explicare, rectamque &genuinam methodum suggerere allaboraui, quam hactenus in longinquo artis exercitio ad praeseruationem aeque ac curationem idoneam maxime deprehendi.