Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 75
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE. X impuro scorbutico lacte si ortum traxerit eiusmodi Etabes, nutrix est remouenda, &serum lactis dulce, vel etiam lac asininum cum aliquot guttulis olei tartari per deliquium offerendum. Iungenda quoque sunt intusa diluentia theiformia ex veronica, hedera terrestri, radice glyzyrrhizae, cichorei &similibus, quibus inter vsum liquor quidam aperitiuus, ex solutione salis tartari &arcani duplicati paratus non adeo magna dosi poterit instillari. Quo fine etiam in ablactatis loco cereuisiae semper alius diluens potus est substituendus, ipsique similiter oleum tartari per deliquium instillandum. Si a nimio absorbentium vsu affectio suboritur, infusa diluentia, iunctis laxantibus ex manna, rhabarbaro, syrupo cichorei cum rhabarbaro &similibus proficua erunt: neque etiam minus interdum ventriculum a sordibus viscidis per puluerem ircos Florentinae in paulo maiori dosi adhibitum deplere iuuabit. §. III. Purgantia affectum hunc magis exasperant, &ad hecticam disponunt, praesertim si subiecta sint sensibiliora. Nam saepe inde inflammatur ventriculus cum intestinis &postea sequitur mors.