Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 76
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. RACIII TIDE Xplicata iam tabe vniuersali progredimur ad particularem, quae rachitis appellatur, &non nisi inaequalis nutritio est, qua partes aliae debito suo nutrimento orbatae contapescunt, aliae plus iusto nutritae auginentum recipiunt, &cum ossium spinaeque dorsi incuruatione maiores fiunt. Nouum est morbi genus, &vix saeculo priori ad exitum properante in Anglia obortum; posthinc vero per reliquas Europae regiones septentrionem spectantes disseminatum, quod his maxime signis se manifestat. Accedente malo circa mensem aetatis nonum, aut serius adhuc, sensim paulatimque irregularis fit plurimarum corporis partium proportio, cutis laxa, abdomen macrum &quasi flatibus turgidum: musculi atrophia consumuntur, iuncturarum contra articuli in brachio, manibus, genu &pedibus protuberant, ossa ad sustinendum corpus minus firma, &cum spina dorsi saepe incuruata observnde motus &ingressus debilis, qui saepe in uantur; mouendi impotentiam terminatur. Tum quoque arteriae ingulares &carotides intumescunt, caput est magnum &ob colli sustentantis flaciditatem saepe nutans, facies viuida, ingenium supra aetatem acutum; pectus vero angustum &a lateribus quasi compressum, cum sterno acuminato &extremis costarum nodosis. Inualescente demum malo iungitur febricula lenta, tussis, respirandi difficultas &alia, quae plerumque ad mortem perdurant.