Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 82
Unproofread scanNot analysed yet
mastiche, succino, olibano &c. institutae commendantur. Si quid vero mea ipsius experientia commendationem meretur, sunt profecto balnea aquae dulcis cum herbis neruinis, maioranae, flor. lauendulae, chamomill. rorismarino, serpillo, melissa &c. decoctae, quibus, si laborantes crebrius immittuntur, posteaque linimenta neruina cum frictionibus plures ego vidi mirum spinae dorsi &artuum inunguntur, paribus, ex voto resubleuatos, imo tandem, caeteris stitutos. Ante omnia vero simul coniungendum est accom- per cemmodatum vitae victusque regimen, quod in eo maxime modam dieconsistit, vt pueri, remotis omnibus flatulentis, concoctu tam difficilibus &viscidis, crebrius iuscula gallinarum &vitulorum tenuia cum radicibus aperientibus asparagi, foeniculi, cichorei, apii, sellerie, petroselini cancrisque fluuiatilibus contusis decocta assumant, &ventriculi roborandi gratia temperata elixiria stomachica, vt nostrum viscerale est, inter cibos capiant. Tum quoque potus offeratur tenuis, &durante lactatione lac bonum &satis dilutum, coniuncto simul conuenienti &aetati accommodato motu, vt corpus segne paulum modo excitetur. Alui libertas si deficit, promoueatur leni laxante vel clystere; &si demum praua nutricis dispositio malum vel induxerit vel sustentet, huic similiter ea exhibeantur medicamenta, quae infantibus in minori dosi propinanda commendauimus. Nec denique reticendum est, ad spinam dorsi incuruatam membrorumque distorsionem emendandam commendabilem esse ligaculorum &thoracum applicationem, si modo caueatur, ne loco auxilii vim inferamus, &infantes vno ex vitio in alterum saepe grauius praecipitentur.