Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 83
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. VERMIDVS. Ermes sunt animalcula viua, variae figurae, structurae, &magnitudinis, quae ex seminio seu ouulo insecti cuiusdam cum alimentis adsumti in cauo intestinorum nascuntur, &putrido quodam, corrupto succo increscunt, corporisque vniuersi functiones mirum in modum labefactant &laedunt. Quamuis nulla hominum aetas ab exitialibus hisce hospitibus plane sit libera, maxime omnium tamen infantilis &puerilis, hoc est ab ablactatione ad decimum quartum annum iisdem obnoxia est: qua propter etiam inter morbos infantiles de lumbricis tractatio praecipue meretur institui. §. III.