Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 85
Unproofread scanNot analysed yet
speciem constituunt ascariTertiam lumbricorum des, seu vermes parui, exigui, graciles, germanice Maden, qui intestinis crassis, maximeque recto innidulantes, hoc plerumque grauiter cum tenesmo &molesto ad desidendum stimulo rodunt, vellicant, &incredibili saepe copia cum excrementis exeunt. VI. Vermium in intestinis praesentia cognoscitur, Signa. pueri in somno pauent, &excitati ab eo trepidant, si narium adsunt pruritus, oris foetor, sitis, saliuae fluxus, facies intercurrentibus phlogosibus pallida, extremorum frigus, vrina turbida, ventris inflatio, appetitus modo nimius, modo deiectus, irregularis alui apertura &simiVerum enim vero, cum signa hactenus recensita lia. aliis etiam morbis sint communia: nullum sane melius nullumque certius datur criterium, ac si vermes ipsi per aluum prodeuntes sui praesentiam indicant. VII. Symptomata verminosis familiaria pro ratione parSymptomatium, vbi sedem peregrini hi hospites obtinent, admota. dum plerumque variant; saepe tamen grauissima sunt: siquidem nonnunquam tam horrendae artuum conuulsiones excitantur, vt incantamenti suspicio non raro plebeiis incutiatur. Potissimum vero, si in ventriculo resident, nauseam, cardialgiam, syncopen, corporis jectigationes, dentium stridorem, deliria, imo mortem denique ipsam inferunt: in intestinis tenuibus tormina, morsum circa umbilicum, famem caninam, ventris intumescentiam &alui fluxus concitant; in intestino autem recto molestas titillationes, rosiones, fereque perpetuum tenesmum efficiunt. §. VIII. Merbi, verVermibus saepe junguntur febres putridae, anomamibus iun-lae, lentae, quotidianis similes. Saepius autem infesta haec At. animalcula aliis se morbis, vt variolis &morbillis, immiscent, vel iisdem superueniunt, &non tantum symptomata valde augent, magnumque virium decrementum adferunt, sed indicia quoque diagnostica &prognostica, imo ipsam curandi methodum valde reddunt difficilem. Certis anni temporibus, praesertim autumno, quando sub valde humida &inaequali aëris intemperie febres catarrhales, variolae &morbilli epidemice grassantur copiosior vermium solet esse prouentus, non aliam ob rationem, quam quod tunc temporis humana corpora ob labefactatum solidorum robur, plus humiditatis inertis, viscidae &ad corruptionem pronae accumulant, vnde seminium illud verminosum plus alimenti &sustentationis recipit.