Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Et inde ratio quoque petenda est, cur infantes, pueri &sequior sexus, si praesertim vita sedentaria prauaque diaetae ratio accedunt, frequentius grauiusque vermibus &morbis inde oriundis laborent, quam quidem juuenes, aetate prouectiores &sexus nobilioris homines, qui maiori solidorum robore, circuloque sanguinis vegetiore praediti non tam facile succos inertes &viscidos aiunt. Ex omnibus vero causis certa quaedam alimenta. lumbricorum generationi fauent, vt fere sunt ea, quae partim copiam succorum pituitosorum &inertium ingenerant, partim insectorum ouula &seminia secum recondita in corpus inuehunt; quorsum pertinent lacticinia, fructus horaei, panificia cum melle &saccharo condita, legumina, farinacea, &huius census alia, quae prae ceteris nociua insectorum ouula continent, sine quibus nulla fit in rerum natura animalculorum progenies.