Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Comprobant hoc optime experimenta a Francisco RHEDI &MALPIGHIO solerter instituta, qui laudatissimi viri media quondam aestate res putredini subjectas, vt pisces &carnes, diuersis lagenis, quarum altera fortiter clausa, altera aperta seruabatur, immiserunt, &praeterlapso non ita longo temporis spatio in eo vase, cujus orificium insectis &muscis patulum relictum erat, contentas res vermibus valde scatentes inuenerunt: in ea vero lagena, quae clausa erat, ne vnicum quidem vermem obseruarunt. Similiter quoque MALPIGHIVS commemorat, se saepius carnis frustula humo sepeliuisse, in quibus tamen nunquam, licet per longum tempus in terra condita fuissent, animalcula deprehendisset. Quae si ita sunt, vt nullus dubito, in aprico jam posita videtur ratio, cur infantes solo lacte victitantes non prius lumbricis tentari comperimus, quam si alia edulia, verminoso seminio foeta, accipiunt. §. XII. corporum, magis vel minus vaPro diuersitate lentium &sensibilium, item pro diuersa materiae corruptae &vermium indole, ipsa quoque differunt symptomata supra §o VII. enumerata. Saepius tamen iterumque annotare mihi licuit, quod si exanthematicis febribus vt purpurae, variolis, morbillis, &c. se vermes immiscent, placidus horum morborum decursus valde plerumque perturbetur, &praeter extremorum frigus, pulsus inaequales ac debiles, animique deliquia, mors saepe ipsa accersatur: quod tamen in pueris crebrius, in aetate prouectis rarius contingit. Lumbrici variegati coloris, rotundi, nunquam fere non deterioris sunt notae; siquidem ad ventriculum saepe adscendunt, ejusque orificia lancinando, &interdum perforando, epilepticas conuulsiones, suffocationis periculum, imo mortem repentinam inferunt. Taeniae siue longi longiores inducunt morbos, &quandoque nondum cogniti vita priuant.