Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 101
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. DE SANGUINIS CIRCUITU. Scholion. Ex quo intelligitur, quam inepte nonnulli medicorum fingant primum a nativitate &a parentibus acceptum in utero sanguinem adhuc corpori inexistere, &ratione suae mixtionis causam esse temperamentorum. CAP. VI. SANGVINIS CIRCUITU. Uanquam sangvis optime temperatus est &convenienti etiam quantitate gaudet, tamen nisi continuo moveatur, perniciem, quin imo mortem corpori infert, quia in tetram putrilaginem confestim vergit: si vero jugi &non interrupto motu per vasa fertur, vitam conservat &corpus ab omni corruptione vendicat: quare hujus motus vitalis naturam causas &modum scrutari fas est. II. Sangvinis &humorum in animantibus progressivus motus est circularis, dum a corde tanquam principio motus per tubos arteriosos ad partes adducitur &ab iis per venas ad idem principium reducitur. Scholion. Hic sangvinis &humorum in circulum abiens motus divinum ilprofecto inventum est, quo non datur ad rem medicam iustrandam praestantius, sine cujus cognitione nihil solidi arte salutari agi vel explicari potest. Mirum tamen est, per tot secula illum latuisse, donec ab illustri Anglo Harvaeo superiori seculo propositus &inconcussis argumentis stabilitus fuerit. Equidem circuli sangvinis vestigia magnus Hippocrates in monumentis suis reliquit, attamen propter anatomes id temporis incultum studium res non satis perfecte deteitiz ed by Google detegi potuit.