Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 102
Unproofread scanNot analysed yet
Loca, quae mentionem circuitus sangvinis faciunt vel inprimis extant lib. 11. de diaeta §. 45. ubi disertis verbis scribit: quod in febre celerem circuitum faciant ea, quae in corpore sunt &tum totum corpus majori transpiratu facto purgetur, item libr. de flatibus §. 21. Cum probibetur cursus sangvinis alio quidem loco consistit, alio lentius penetrat. alicubi autem citius pertransit, qua inaequalitate sangvinis transitus facta, omnigenae inaequalitates per omne corpus contingum. Item libr. de alimentis §. 4. in pilos alimentum id est sangvis. in ungues &in extremam superficiem intrinsecus pervenit, forinsecus alimentum ex extrema superficie ad intima pervenit. Et libr. de locis in homine §. 6. solae arteriae temporales ex venis non sangvine irrigantur, sed digreditur ex ipsis sangvis, digressus vero contrarium motum habet influendi &digressus quidem volens sursum migrare, superne vero influens volens deorsum recedere, hic impelluntur ac diffunduntur &mutuo circumagitantur &pulsum venis exhibent. III. Sangvinis circuitum indubiis argumentis &experimentis demonstrari posse clarissimum est. Scholion. Motum sangvinis &humorum in orbem redeuntem inter alia haec clarissime evincunt. Primo, quod vase quodam vulnerato omnis ex corpore sangvis effluat, quod fieri non posset, nisi ex venis in arterias &rursus ex his in venas transiret. Secundo, si coloratus liquor per siphonem in venam injicitur, tunc per arteriam in altero latere apertam effluit. Tertio, arteriae ligatae inter vinculum &cor sangvine plenae fiunt, inter ligaturas vero &partes externas inaniuntur &detumescunt; venae autem ligatae inter ligaturam &partes externas sangxine implentur, inter ligaturam vero &cor deplentur evidenti indicio: sangvinem a corde per arterias ad partes advehi, per venas autem versus cor revehi Quarto, ligato trunco iliaco arterioso omnes venarum iliacarum ramisiDigi mificationes infra ligaturam sangvine evacuatae conspiciuntur. Quinto, transfusio sangvinis ex uno animante in alterum feliciter aliquoties celebrata hunc sangvinis circularem motum eximie declarat.