Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 105
Unproofread scanNot analysed yet
Sexto, fluxus sangvinis ex arteriis in venas perpulchre in piscis cauda bene elaborato microscopio accurate conspici potest. IV. Sangvinis &humorum progressivus &circularis motus legibus hydraulicis sive motus corporum fluidorum exactissime subjectus est. Scholion. Corpis animantium machinam esse hydraulicam, in qua impulsu &pressione solidorum fluida per tubos moventur, jam dudum accuratiores medicorum &anatomicorum agnoverunt. Et sicuti omnis fluidorum progressus, certis legibus quae nonnisi sunt certi &constantes effectus secundum causarum vires proportionatas continetur: ita etiam has ipsas in corpore animantium deprehendere licet. Cor est principium motus &circuli sangvinis. Scholion. Quemadmodum in hydracontisterio sive antlia beneficio emboli liquida per orificia &tubos magna pressione ejiciuntur: ita cor perfectissime ejusmodi antliam &machinam hydraulicam aemulatur, qua beneficio compressionis ventriculorum sangvis in annexos tubos per eorum orificia fortiter ejicitur. Omnis enim impetus ac vehementia motus sangvinis non secus ac in hydracontisteriis &siphonibus a viribus prementibus dependet. VI.