Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 108
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Valvulae pelliculae sunt vel striangularem vel semilunarem figuram habentes, illae ita sunt positae, ut transitum humorum ad cor liberum concedant, regressum vero impediant, semilunares vero convexa sua parte eam regionem respiciunt, unde sangvis accessit, concava vero parte exiguum sacculum formant, qui impedit regressum, unde apparet quare tricuspidales venarum, semilunares vero arteriarum orificiis appositae sunt. Nam cum uterque ventriculus in sua basi geminum orificium habeat; utrique veluti janitor erat praeficiendus, quorum alter in recipiendo &retinendo alter in emittendo &excludendo occupatus esse debebat, ne sangvis per utrumque orificium fluat refluatque &hoc ipso motus sangvinis turbetur. XI. Ad promtiorem &non interruptum sangvinis progressum musculosa tubi arteriosi, sive aortae, fabrica plurimum confert, qui simili dilatationis &compressionis motu cum corde gaudet. Scholion.