Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 109
Unproofread scanNot analysed yet
Non modo cor emboli vicem sustinet, dum hujus beneficio sangvis ex sinistro ventriculo in tubum magnum arteriosum pellitur, sed etiam hic ipse cylinder cavus &musculosus est &ex multis stratis fibrarum annularium &longitudinalium. potentia elastica gaudentium, compositus qui simili exQuando pansionis &coarctationis motu, ut cor, gaudet. enim fibrae annulares abbreviantur &tunicae ad se invicem accedunt; cavitas minor redditur &sangvis propellitur in tubum venosum, per quem ob adscensum progressio difficilior est, unde motu arteriarum opus fuit. Et quod in iisdem magna vigeat sangvinis pressio vel maxime inde apparet, quod digitus, in apertam arteriam immissus, valde comprimitur. XII. Sicuti in hydraulicis expeditus fluidorum motus est per canales continuos licet inversos: ita etiam in animantium corporibus tubus ille magnus arteriosus &venosus unicum continuum canalem conicum &cylindricum inversum efformat, cujus basis est in corde, apex vero in partibus extremis. Scholion. Mutuam vasorum communicationem suo iam tempore non ignorasse magnus noster Hippocrates videtur, qui libr. de locis in homine haec habet: communicant omnes venae &conflunnt inter se mutuo &aliae quidem sibi ipsis per se committuntur ac coincidunt, aliae vero per venulas a venis extentas. Haec vasorum continuitas &injectionibus liquidorum, dum ea ex arteris in venas promte abeunt, partim etiam oculari inspectione in curiosissimis Cl. Ruyschii praeparatis, de quibus vid. ejus thesauros confirmatur. Equidem recentiorum nonnulli poros intermedios admittere malunt: sed quia hi pori non confusam, sed ordinatam constructionem habere debent, ut sangvis ab arteriolis recipiatur &in venas immittatur, alias enim perpetuae fere essent stases &extravasationes: hinc exiguam certe differentiam animadverto an per pororum ordinatam &reticulatam texturam, an per minima vasa in rete contexta sangvinem ex arteriis in venas progredi dicamus.