Latin
ARTIS MEDICAE FUNDAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 11
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIII. Vera igitur theoria medica est fundamentum ac clavis certae, securae ac facilis praxeos, qua promte scimus, quid in morbo, etiam novo &insolito, agendum vel promittendum sit, ne unquam noceamus, si prodesse non possumus: hac aliorum medicorum errores facile cognoscimus, hac denique securiorem medendi viam in difficilioribus morbis invenimus. §. XIV. Character itaque solidae ac verae theoriae medicae est, siquis ea uti possit ad praxin, quod fit, si historias morborum, quoad omnes eorum circumstantias, rite ac debito ordine ex ea evolvere, explicare, ac demum utilissimas in praxi conclusiones exinde derivare &consilium medicum firmum ac fundatum dare potest. Scholion Ex his clare intelligitur, quam erronea sit communis illa sententia, bonum theoreticum esse malum practicum: de perversa theoria valere illud concedimus, vera autem &solida practicum &solidissimum &felicissimum reddit. Et qui caret hac ille solidus &peritus practicus non evadet, si per centum annos artis opera exerceat. Nemo exquisitam verae theoriae medicae cognitionem sibi vendicare potest, nisi corporis humani, ratione structurae, exactam &initimam habeat notitiam; deinde, nisi rerum, quae illud mutare possunt, vires cognitas ac perspectas habeat. Illud anatome, hoc physica doctrina, quae potisDigitized by yGoogl potissimum ex mechanicis &chymicis experimentis deprompta est, &maxime omnium annotata experimenta medico practica pandunt. Scholion.