Latin
ARTIS MEDICAE FUNDAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ex diligenti inspectione &ulteriori scrutinio fabricae corporis nostri sanitatis &vitae causae, &quare corpus in se ad corruptionem paratum, internis solidorum ac, fluidorum motibus ab ea praeservetur, manifestae fiunt, quibus cognitis longe jam est facilius in mortis &morborum causas earumque praecautiones penetrare. Accedit, quod medicus, ex frequenti &circumspecta eorum, qui morbis victi sunt, sectione, non modo mortis, sed &morborum causas lethales addiscat, quarum instructus cognitione eas postea convenientibus remediis tanto facilius avertere &amoliri potest. Et quia medicus externis partium vitiis saepius ipse manum adhibere debet, utique necesse est, ut, si id cum ratione peragere velit, omnium partium, praesertim nervorum, vasorum, musculorum, tendinum situm connexionem, usum atque consensum, tanquam ungues suos, pernoscat. §. XVI. Quoniam nemo vivere vel sanitatem sine alimentis, sine elementis, sine excretis &retentis, sine somno &motu tueri, neque sine his aptisque remediis amissam sanitatem recuperare potest; &quia omnes morbi, ceu perversae actionum corporis mutationes, externis &non naturalibus rebus suam maxime debent originem: hinc per se patet, medico physicam scientiam summe esse necessariam, ut hac ipsa vires, proprietates &effectus rerum corporearum, in mutando corporis nostri statu, a priori justa demonstratione ac fundata ratione investiget. §. XVII. Neglectus itaque anatomici &physici studii causa est indubia omnium errorum ac diversissimarum adeoque incertacertarum opinionum, sectarum &dissensionum tam in theoria, quam in praxi medica. Scholion. Turpe est medicinam nonnisi sectis inniti; quaeexminus certis imo dubiis opinionibus &de quibus adhuc disputatur, ortae sunt eo usque innixam fuisse: cum tamen vita sit res omnium pretiosissima, quare eo laborandum est ut vero &inconcusso principio stabiliatur. CAP. III.