Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 111
Unproofread scanNot analysed yet
Perpendicularis &ob id tardior ac difficilior sangvinis per tubum venosum regressus plurimis adminicusis providentissime adjuvatur; ex quibus sunt venarum juxta arterias situs, nec non tunicae venarum musculosae, item valvularum in venis existentia, nec non vasorum tam arteriosorum, quam venosorum intra musculos situs. Scholion. Valvularum in venis existentia ad promtiorem sangvinis fluxum non exigui usus est, reperiuntur frequentissime circa ramificationes binae valvulae ita locatae, ut ex minoribus ramis sangvis proveniens libere quidem penetrare possit, ex trunco vero majori versus extremitates impediatur, quia si illuc urgeatur valvulae clauduntur. Ostendunt igitur hae valvulae sanguinem ex ramificationibus minoribus venae cavae ad majores, &ex his ad truncum ipsumque cor, moveri. Praeterea venae quoque musculosa tunica donatae sunt, quae tamen rarioribus &tenuioribus circularibus fibris gaudent, quibus utut manifestus pulsus &motus desit, tamen robore; resistentia &tono impediunt, quo minus sangvis has tunicas supra modum distendat. Venarum vero intra musculos situ non parum sangvinis regressus promovetur, quod maxime a motu &exercitatione corporis accidit, dum enim fibrae penduntur, comprimuntur, non potest aliter fieri, quin sangvini in venis contento pressio &impulsus quidam contingat: id quod clarissime conspicitur quando vena incisa sangvis mittitur, tunc semper digitis manus compressis celerius effluit. XVII. Ne sangvis in angustissimis vasis restagnet &totus tus circuitus inde impeditior fiat, longe celerius ipse movetur in angustioribus, quam in capacioribus vasis, adeo ut pro differentia angustiae proportio reciproca velocitatis motus fluidorum crescat.