Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 112
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Sicut aequalitas capacitatis tubi aequalem liquidi progressum &eandem velocitatem in qualibet tubi parte efficit: ita si difformis tubus est, velocitas non est eadem, sed major in ea parte, quae angustior est. Nam si ponamus, vim, quae fluidum pellit esse aequalem, vas vero duplo angustius esse altero, necessario eadem fluidi quantitas reciprocam proportionem longitudinis in utraque canalis parte servabit, ut in angustiori contenta duplam canalis longitudinem occupent. eadem enim hujus tubi angustioris longitudo nonnisi dimidiam partem ob subduplam angustiam recipere valet, hinc necessario similis adhuc longitudo ab altera dimidia occupatur, ergo dupls. Cum igitur eadem liquoris quantitas propulsa in angustiori tubo longius eodem tempore procedat. velocius haec in angusto, quam ampliori canalis loco move: tur. XVIII. Quemadmodum in hydraulicis impetus fluidorum major est quae per longius spatium propelluntur, quo major &celeriorfuit emboli vis: ita etiam motus sive circulus sangvinis pro diversa cordis systole atque compressione ventriculorum multum variat. XIX. Vis impulsiva cordis, quae sangvinis cursum modificat, optime arteriarum pulsu cognoscitur. XX. Pulsus est diastole sive expansio arteriarum a sinistri ventriculi coarctatione &pressione sangvinis in eas proveniens. XXI. QuaXXI. Qualis itaque est compressio cordis &sangvinis in arteriam effusio, talis earum est pulsus. Scholion.