Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 115
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nervis octavi paris in cervice arcte ligatis, aut penitus abscissis, cor, quod paulo ante aequali pulsu agitabatur mox tremere incipit, donec animal uno vel altero die post moriatur: quod citius fieret, nisi rami ex plexu intercostali liberi permansissent. Qui a solo nervorum liquido motum cordis ducere ac derivare contendunt, mihi videntur aberrare, quia secretio liquidi nervei in cerebro jam motum cordis supponit, quo cessante cessat &secretio &influxus liquidi nervei in cor. nihilominus nervorum variam constitutionem multum mutare posse cordis motum pluribus argumentis convincimur, siquidem ea omnis animi motus indoles est, ut pulsuum mutatio mox sequatur. Deinde si spasmo nervorum systema fortiter afficiatur, ut fit in gravioribus doloribus, haemorrhagiis, in febribus, inflammationibus, affectu spastico-hypochondriaco &sub omni morbi impetu, pulsus fit durior qui magis tactui resistit, declinante vero paroxysmo &cessante spasmo pulsus mollior evadit, qualis liberiorem transpiratum &sudorem venientem subindicat. Tum in paralyticis non raro ingens differentia inter pulsum laesi &sani lateris visitur, quae etiam subinde in partibus vulneratis maleque curatis notatur, qua de causa non sine ingenti ratione monemus, ut prius utriusque carpi pulsus tentetur, quam de morbi natura pronuntiemus, eo, quod crebrius in una manu est naturalis, in altera praeternaturalis. Convulsiones quoque nervorum transire ad motum cordis &pulsum, formicantes, caprizantes &inaequales, in morti proximis, arteriarum pulsationes satis abundeque indicare videntur. XXVI. SanXXVI. Sangvinis varius ad cordis cavitates adfluxus in pulsu mutationem quoque efficit.