Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 116
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Si enim, ut supra ostendimus, diastole causa est systoles &systole diastoles, eaeque inter se sunt aequales: facile patet, sangvinis copiosiorem ad cor adfluxum pulsum magnum vel etiam celerem efficere. Et jam in promtu est ratio, quare febres, quarum omnium origo &genesis in universali generis fibrosi &vasculosi spastica constrictione est, item quare dolores &haemorrhagias, plerumque celeritas vel magnitudo pulsuum comitetur, quandoquidem hi affectus pro causa agnoscunt internarum partium spasmum, qui impetum &copiam sangvinis ad praecordia urget. Si vero cordis muscuiosae cavitates nimium sangvine replentur, quod maxime evenit si polyposum inest concretum, &systole cordis, ob langvidiorem vim motricem, non respondet; pulsus intermittere saepius, sine ullo tamen vitae discrimine vel santatis dispendio, solet. Nos a stagnantibus in intestinis flatibus pulsuum intermissionem notavimus, quae illis discussis protinus cessavit. XXVII. Quemadmodum in hydraulicis, permanente eadem potentia movente, fluidum si premitur, ejus partes ad omnia vasa, pro eorum capacitate, aequali nisu tendunt, illuc vero maxime feruntur, ubi nullam vel minorem resistentiam inveniunt: ita etiam sangvinis circuitus non ubique aequalis est, sed in partibus debilioribus, ubi minor tensio, resistentia &tonus est, cursus ejus minuitur, unde stagnatio vel infarctus sit, ubi major tensio augetur. Scholion. Hoc theorema in praxi rationali multum adfert utilitatis, quandoquidem morbi chronici &haereditarii ex nativa vel etiam adscititia viscerum atonia &debilitate plerumque sua incunabula trahunt.