Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 120
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. Ergo retardatio &acceleratio motus sangvinis, &exinde dependens animae &corporis vis vigor atque languor a causis mere mechanicis physicis, in structura &dispositione partium ad motum quaerendis, unice requiescit. Scholion. Haec omnia clarissime docent, quantum a veri tramite ii aberrent, qui, neglectis his causis manifestis, &sangvinis circuli &diversitatem actionum corporis &animi in alio, incognito tamen principio, moralitatis cognitionis &arbitrii participe, quaerunt: cujus tamen naturam vel proprietates adeo explicare non possunt, ut potius loco demonstrationis nihil aliud quam merum nomen vel petitionem principii adferant. CAP. VII.