Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 119
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Ubi cor majus cum vasis capacioribus sed paucioribus est, genus vero fibrarum crassitie ac densitate, adeoque immobilitate laborat, sanguinis circulus tardior est, &pulsus magnus, tardus tamen evadit. Scholion. Ejusmodi homines sunt quidem tardiores, tam in animi quam corporis actionibus, constantiores tamen &judicio valent &vocari solent sangvineo melancholici: &quia senectute talis fit fibrarum dispositio, senes plerumque pulsum durum tardum &magnum habent. XXXIV. Qui fibras valde spongiosas &laxas, venas vero cum corde parvas habent, in is valde debiliter &langvide cursus sangvinis &humorum fertur, &ii vocari solent phlegmatici: &horum actiones, tam quoad ingenium, quam quoad corpus, langvidae debilesque sunt. XXXV. Quandocunque vasa copiosa, sed non adeo ampla sunt, &cor mediocre, fibrae quoque nec adeo laxae, nec adeo strictae, tunc temperatior &placidior sangvinis cursus est, nec nimis celer, nec nimis tardus, nec nimis vehemens nec nimis debilis: temperamentum sangvineum sit, quod quia in mediocritate consistit, optimum est. XXXVI. Ubi cor angustius cum angustioribus vasis est, fibrae vero tensae, renitentes &tenerae; pulsus celer, qui ex frequentia judicari debet, fit &tunc sangvinis motus celeriter per corporis vasa fertur &tales simpliciter cholerici audiunt &in omnibus actionibus valde sunt praecipites. XXXVII. Si vasculosum genus minus capax est fibrae vero rudiores Dig 120 CAP. VII. DE SANGVINIS CIRCULO PER PULMONES diores, duriores crassiores, sangvis tardius evolvitur &ita: pure sic dictum melancholicum corporis temperamentum evadit, quod ratione corporis &animi actionum miserum est.