Latin
CAP. VI. DE SANGUINIS CIRCULO PIR PU MONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 127
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia transitu sangvinis per pulmones, eorumque motu contractionis &dilatationis, ejus partes concussione &conquassatione intimius miscentur, ut fluidus evadat, qui ad vitalem sangvinis per minima vasa circulum conficiendum summe necessarius est, in foetu autem &respiratio &motus pulmonum cessat, ideo provida natura in pulmonum locum placentae corpus constituit, quod totum, ut pulmo, vasculosum est, siquidem ex innumeris vasorum umbilicalium ramificationibus constat "ies inspiratione matris diaphragma descendit &imi ventris viscera comprimit, toties quoque uterum eique cohaerentem placentam concutit motumque pulmonum sic concussa placenta aemulatur. XXII. Difficiliori igitur facta respiratione &sangvinis transitu per pulmones reddito impeditiori, mixtio intimia partium sangvinis minuitur &hinc facile graves &solidae partes a fluidis ac levibus secedunt. Scholion. Ex hoc theoremate nascitur ratio, quare in morbis, ubi ex pulmonum vitio laborat respiratio, ut in asthmate, orthopnoea, pulmonum consumtione &phthisi, tumores aquosi &oedematosi