Latin
CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCULO PER PULMONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 128
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCULO PER PULMONES matosi pedum, hydrops thoracis, abdominis, obstructiones &infarctus viscerum &polypi in cordis thalamis, praesertim dextro; secessiones seri per alvum, sudores immoderati facile generentur: cum enim sangvis stagnat in systemate venoso, secedunt facile partes fluidae a solidis. XXIII. Calor corporis a calore sangvinis sit, hic vero a forti &intestina agitatione partium, praecipue sulphurearum gignitur, quare rectissime colligitur, respirationem &motum sangvinis per pulmones non refrigerium sangvini adferre, sed potius ejus calorem intendere. Scholion. Animadvertimus animantia calidiora, &quae copiam fangvinis calidi in venis alunt, pulmonibus gaudere; frigidiora vero, ut piscium genera, iis destitui, item observamus, quo thorax amplior est &pulmones majoris molis, eo homines esse &calidiores &robustiores &vivaciores: deinde quo citatior est respiratio, ut fit in vocis elevatione &sermone longo, eo magis corpus incalescit. XXIV. Aeris fluidum atmosphaericum non pertransit vesicularum pulmonalium membranas, nec immediate cum sangvine transeunte miscetur. Scholion. Etenim aereum fluidum, vesicis inclusis, neque in vacuo harum transit poros, multo minus, ubi vasa liquidis repleta sunt &pori membranarum humido obducti, in eos intrabit, praesertim cum impenetrabile aeris fluidum non ullum occupet locum, nisi vacuum ab alio corpore. Deinde aer athmosphaericus cum liquidis non bene miscetur neque etiam cum sangvine, quia ejus interstitia jam aere per alimenta advecto repleta sunt. Tum calor sangvinis aeris ingressui resistit, nam expansio aetheris, quae est in calore, aerem potius arcet &si in XXV. corpore est, eum expellit. XXV. Quamvis aer respiratione in pulmones haustus non cum sangvine immediate &proxime misceatur sed rursus expellatur: nihilominus &partes solidae pulmonum &ipse fluor sangvineus eas percurrens ab aere inspirato magnam mutationem accipiunt. Scholion. Sicut enim aeris fluidum corpus nostrum ambiens &partes ejus solidas &fluidas varie afficit: ita multo magis id perficiet, quando in amplum illud pulmonum viscus ingressus fuerit. XXVI.