Latin
VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 14
Unproofread scanNot analysed yet
Sic experientia recte constituta fit foecunda omnino medicae veritatis mater &ob hanc medici recte experientissimi nominantur. At vero quia veteres &genuinam investigandi vires corporum methodum per experientiam ignorabant; mutuas corporum relationes, ex quibus demum verus effectus judicandus est, non attendendo: hinc eorum experientia minus solida ac firma habenda est. §. III. Alii cum viderent solam experientiam ad certitudinem artis minus sufficere, causarum non modo evidentium, sed &abditarum notitiam atque rationes, in applicandis remediis, urgebant; hinc dissectionem corporum &rerum naturalium scrutinium, in auxilium vocarunt &hi dicebantur rationales, quorum facile princeps fuit Hippocrates. Scholion. Urgebant quidem olim rationales medici &anatomicum &physicum studium tractandae medicinae esse utile, horum vero convenientem tractationem ignorabant, siquidem manifestas &sensui propinquas, quas phaenomena &experimenta subministrant, causas negligebant, eas vero, quae &rationi &sensibus occultae sunt, prosequi coeperunt, unde vix alia, quam sterilia nomina &figmenta in rem medicam atque physicam irrepserunt &infeliciter, quod pessimum, pro rerum veris causis venditata fuerunt.