Latin
VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15
Unproofread scanNot analysed yet
At vero exquisitior rerum naturae cognitio est quoque clavis anatomiae, utpote physicae scientiae adminiculo, ea, quae sensu cognoscuntur in corporis abditis, explicantur &usus fabricae partium corporis investigatur recteque recluditur, hinc facile apparet, sine physica doctrina &anatomicum studium non multum juvare sed truncum &mancum esse atque olim fuisse. Quidam, spretis omnibus aliis, notitiam causarum proximarum morbificarum in praxi vnice urgebant &has triplices esse dicebant, laxum nempe strictum &ex utroque mixtum: eamque ob causam triplices tantum medendi indicationes &fontes curandi statuebant: strictum scilicet esse laxandum, laxum vero roborandum, et, si neutrum fuerit, utroque modo faciendum judicabant. Et hi medici, ob hanc angustam &brevem methodum, dicti fuerunt methodici, cujus sectae auctores Themison Laodiceus &Asclepiades celebrantur. Scholion. Indicationes utique curandi sunt paucae &simplices, quia à paucissimis &simplicissimis causis morbi oriuntur. Hinc vires quoque medicamentorum à paucioribus proprietatibus pendent, eaeque ad paucas classes reduci possunt. Inque eo laudanda erat methodicorum intentio; sed quia physices ac anatomes studio carebant; neque vires remediorum experientia practica rite consequi poterant, neque vitae neque mortis, neque sanitatis &morborum naturam nec verus indicationes ac remediorum vires recte intelligere poterant. Ceterum de origine &auctoribus, sectarum in medicina legi merentur Plinius in Hist. Nat. L. XXIX. C. II. Caelius Aurelianus L. I. C. 31. Corn. Celsus in praesatione operis sui &Castellanus, adde Conringii introductionem in medicinam. Galenus, anno post Christum natum 140. Aristotelis physica principia, quatuor elementa &ex his productas temperies ac intemperies quatuor qualitates ac humores, infelici tamen sidere, in medicinam induxit, quem κατα πόδ πόδα, ad seculum fere decimum sextum, plerique Arabes, Graeci, Latini, Itali, Hispani &Germani securi sunt. Scholion. Non incongrue medicina, in nominalem &realem distingnenda videtur.