Latin
ET VARIAS CORPORIS PARTES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 142
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Sangvinis transitus admodum promtus est per renale glandulosum colatorium, ob viam a corde ad renes brevem &quod glandulosi renum pori ac tubuli urinosi valde laxi sunt, unde serum salsum facile absorbetur. Scholion. Celerrimam sangvinis per renes eorumque vasa emulgentia trajectionem clarissime copia urinae, quae brevi tempore post potum largiorem mittitur, comprobat: neque enim ulla alia via brevior a ventriculo ad renes adhuc detecta est, quam quae per vasa lactea ad ductum thoracicum &ad cor &postea ad renes, pertingit. Et quia celerrime sangvis per arterias emulgentes in renum substantiam adductus, per venas remeat, hinc necesse est, ut mox alius eadem celeritate sequatur, quo fit, ut urinae secretio cito peragatur. CAP. IX.