Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 142-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS AD CONSERVATIONEM CORPORIS USU. Praestantissimi &plane mirabiles sunt effectus, qui a sangvinis circulo in corpus &animam redundant. II. Circulus sangvinis chylum mutat in sangvinem sive causa est sangvificationis. Scholion. quidem chylus proxima materia sangvinis est: attamen vitae, Enutritioni &actionibus animalibus minus inservit, nisi prius in sangvinem mutetur, quandoquidem ille valde a sangvine differt: nam chylus non secus ac lac, ex pinguibus, aquosis &terreis partibus, quae facile a se invicem secedunt, est compositus, in sangvine vero e usmodi partium secessio non observatur, chylus stagnatione non secus ac lac acescit, sangvis vero foetet ac putrescit &sal volatile exspirat.