Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 143
Unproofread scanNot analysed yet
In chylo pinguedo est valde temperata, in sangvine salina &penetrans, chylus est albus &caret gelatina, sangvis vero est succus gelatinosus rubicundus. III. Ut chylus in sangvinem mutetur, necesse est, ut nexus &unio partium, chylum constituentium, primo dissolvatur, secundo, ut dissolutae partes rursus simili modo, ratione figurae ac situs, combinentur, sicut textura sangvinis est, tertio, ut partes ad novam hanc texturam subeundam inutiles separentur. Scholion. Novimus ex philosophia experimentali corporum diversam formam, virtutes atque proprietates a situ &textura partium dependere, qua mutata mutatur &qualitas &virtus corporis: si quis itaque unum corpus in aliud velit transmutare, opus est, ut priorem texturam partium dissolvat, de novo vero talem earundem combinationem efficiat, qualem corpus, in quod transmutari debet obtinet. IV. Ut chylus sangvinis naturam induat, animadvertimus praeter ipsum sangvinem ejusque motum complura viscera eo conspirare. Ut chyli partes a nexu suo liberentur &intime cum sangvine misceantur, id optime perficitur in pulmonibus. Scholion. Videmus id clarissime, dum sangvis, ex dextro cordis ventriculo emissus, crassus apparet ipsique chylus supernatat, ex sinistro vero spumosus floridus &fluxilis redditur. VI. Ad eandem partium chyli divulsionem &intimam cum sangvineis combinationem sangvinis transitus per vasculosum lienis viscus multum facit. Scholion. Quod in pulmonibus non perfectum, id ulterius lien absolvit, cujus functio maxime in eo consistit, ut partes sangvinis &chyli, transitu per innumerabiles vasculorum myriades, in minimas moleculas dividantur, divellantur atque invicem misceantur. VII.