Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 147
Unproofread scanNot analysed yet
SchoClarissime id conspicimus in principio intermittentium, ubi, ob spasticas cutis stricturas, venae comprimuntur, ut ad summam cutim sangvis pertingere nequeat, hinc frigore &horrore ea adficitur. XVI. Calor temperatus ad vitam ac sanitatem tuendam valde est necessarius. Scholion. Quia partes solidas ac rigidas flexiles reddit, poros &vasa expandit ac aperit &humores, dum fluidas partes cum solidis intermiscet, tenuiores ac fluidiores reddit: quare calor ad transpirationem, ad circulum sangvinis per minima vasa promovendum, ad nutritionem quoque multum facit. XVII. Calore dura corpora flexilia reddi &poros expandi. crassa attenuari &liquari, ut minima spatia ac ductus eo lubentius subire possint: chymicis ac physicis experimentis copiose adstrui potest. XVIII. Calor frigori ambienti resistit, quod vitae &conservationi corporis valde est inimicum, humores inspissando, poros occludendo &partes flexiles rigidas efficiendo. XIX. Circulus sangvinis est causa secretionum &excretionum, quae fiunt in corpore nostro. Scholion. Ut corpus, in quo vita celebrari debet, ad debitum augmentum perveniat, &ut succi, motu continuo deperditi, reparentur, opus erat novo succorum recentium apparatu, quo ingestio &digestio alimentorum spectat. Quia vero haec varii generis succos suppeditant, quorum aliae partes utiles, aliae inutiles ac superfluae sunt, hinc illae in usum secernendae, hae vero ejiciendae. Hinc patet. sine secretionibus &excretionibus corpora animantium conservari non posse. Hae vero non aliter nisi sangvinis motu perficiuntur, hic enim tam utiles, quam inutiles humores recipit &utrosque perdiversa organa &emunctoria separat. XX. Utiles humores secreti ad conservationem &perfectionem partium corporis nostri faciunt &hinc retineri, nec statim ejici debent. Scholion.