Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 148
Unproofread scanNot analysed yet
Utilissimi humores, qui a sangvine separantur, sunt fluidum nerveum, succus nutritius, lympha, semen, lac: humores vero, qui, postquam secreti sunt, statim excerni debent, sunt sudor &urina: qui vero, post factam secretionem, antequam ejiciantur, egregium adhuc usum atque utilitatem exhibent, sunt saliva, lympha pancreatica ventriculi &intestinorum, bilis &intestinalis mucus. XXI. Omnes secretiones &excretiones ope sangvinis circuli perficiuntur: hinc sequitur, has cessare deficiente sangvinis circulo, nisi enim fangvis ad specifica secretoria, colatoria &emunctoria per arterias advehatur, nihil secerni potest. XXII. Quo promtior itaque sangvinis ad colatoria est appulsus, eo magis secretionis negotium viget, &contra. Scholion. Hoc theorema plurimi usus est in praxi. Si quando medicus intendit secretionem ullius humoris utilis vel excretionem noxii promovere, necesse est, ut respiciat ad colatoria &ad sangvinis versus has partes appulsum. XXIII. Sangvinis circulus est praecipua causa nutritionis &Schoaugmenti corporis. Mediante enim motu progressivo succus nutritius per arterias ad partes adducitur, iis apponendus: deficiente itaque hoc motu necesse est, partes asimento suo defraudari.