Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Sicut sangvis copiosus &crassus ad fortitudinem &robur corporis: ita tenuis &parcus ad timiditatem &subtiliorem sensationem disponit. Scholion. Egregia sunt, quae circa hanc rem allegat Aristoteles Lib. II. de partibus Cap. 1v. ita scribens: quorum animalium sangvis fibris multis &crassis refertus, illa animosa &furibunda sunt, solida enim omnia, quando calefacta sunt, vehementissime calefaciunt, ex quo sit, ut tauri &apri animosi, iracundi, furibundique sint, sangvis enim eorum fibris refertus est. Et idem gravis auctor Lib. 11. de partibus animalium Cap. 11.