Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 153
Unproofread scanNot analysed yet
Sicuti longe diversa est ratio, aliusque effectus motus, si major ac si minor corporis moles movetur: ita etiam in corpore nostro alia vis in animum a motu sangvinis copiosi, alia a motu parcioris redundat, ideoque observamus, si cholericus sangvine abundat omnes ejus animi actiones vehementiores atque potentiores esse. Quare majus robur, vigor, animositas, soliditas, constantia &vehementia in agendo animo increscit, quae omnia non parum remittunt, si exilior sangvinis in venis copia existit: in melancholicis, si copiosior &crassior sangvis per cerebri membranas, earumque minima vascula, fertur, magna idearum fixitas, firmior rerum impressio &major in agendo pertinacia producitur Sangvinei, sub majori sangvinis abundantia, magis sunt voluptuosi, magis ad libidinem excitantur &animositas in animo crescit: si vero minor copia vasa perluit, timidi, fluctuantes, inconstantes evadunt.