Latin
ACTIOIIDUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 158
Unproofread scanNot analysed yet
Simplices, ex fibris elasticis motricibus &circularibus conflatae, non separant, sed lymphae &chylo transeunti impulsum praestant: compositae vero humores separant, ita, ut singulae glandulae canalem minorem habeant, quo continuatae canalem majorem constituunt, hinc ubi glandulae sunt conglomeratae, ibi vasa quoque excretoria conspiciuntur. VII. Secreti humores mirum inter se differunt, sicut apparet in saliva, bile, nervorum liquido, urina, muco, sudore, semine &lacte: hinc secretio, quae fit per glandulas, non potest esse una eademque, unde non immerito hujus diversae secretionis ratio quaerenda est. Scholion. Nonnulli causam hujus differentis secretionis collocant in peculiaribus partium fermentis, praecipitantibus vel assimilatoriis, aut in certa canalium figura, quae nihil, nisi quod cum ipsa respondeat, admittat: sed, ut nostra fert sententia, admodum falluntur, siquidem fermentorum existentia vel constantia in canaliculis, per quos perpetuo transit liquidum, multo minus vero eorum specificus in secernendo effectus, intelligi non potest. Neque liquidum secernendum peculiarem &constantem orificiorum &canalium figuram desiderat, sed diversissimae natu160 CAP. I. DE MOTIBVS ET ORGANIS SECRETORIIS naturaeliquidum in omnia canalium orificia transit ac penetrat, modo sint satis ampla, &consistentia humorum secernendorum respondeat.