Latin
ACTIOIIDUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 159
Unproofread scanNot analysed yet
IIX. Diversitas secretionis rectissime a diametro &litudine canalium majori vel minori deducitur. IX. Angustissimi canales nullum alium fluorem admittunt vel recipiunt, quam tenuissimum, qui ferri per has angustias possit: unde, qui crassioris est indolis remanere debet. Ampliores canales crassis humoribus transitum praebent. XI. Quum per canalem ampliorem ejusque orificium non modo crassus humor, sed &tenuis transfluat, hinc utique colatoria glandulosa, laxioris consistentiae, praeter humores crassos tenues etiam admittunt. Scholion. Bilis &mucus sunt humores crassioris consistentiae, nullumque dubium est, quin glandulae hepaticae &mucosae etiam simul lymphae transgressum praebeant, quae tamen de novo per alios angustos canales separatur, hinc facile dilucescit ratio, quare in iis locis vel visceribus, ubi humores crassi separantur, ut in hepate, palato &ductu narium, copiosa lymphatica vasa conspiciantur. XII. Diversorum humorum secretio a diametro &litudine canalium secernentium dependet, quare consequitur, angustos canales, si praeter naturam amplientur, fluida crassioris etiam consistentiae suscipere posse Schepoogle Er EXcRETORIIS IN GENERE.