Latin
NUTRITIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 164
Unproofread scanNot analysed yet
Succus, qui partes solidas corporis nostri nutrit &auget, easque amissas reparat, fluidus, gelatinosus &temperatus esse debet. Scholion. Sicut omnes partes corporis nostri solidae, carnes, ossa, omni sapore carent: ita etiam nutrimentum valde temperatum desiderant, in quo nulla excessiva qualitas eminet &hujus indolis est gelatina. VIII. Membranae, cartilagines, ossa, carnes animantium, decenti coctione in gelatinosum, diaphanum succum dissolvuntur, unde recte concluditur: in quod quid resolvitur, ex illo etiam constat. IX. Animadvertimus prima animantium rudimenta a succo lymphatico sive albumine ovi incrementa sumere &embryones ac pullos, in aqua tepida, in liquamen pellucidum penitus dissolvi. Scholion. Rectissime hinc concludimus: ex quibus constamus &generamur, ex iis etiam nutrimur. Gelatinosa alimentorum substantia, quae in sangviET Sveco NVFRITIO. ne continetur ac bene elaborata est, est vera nutriendarum partium materia. Scholion. Quare observamus in robustis corporibus sangvinem admodum gelatinosum: eorum vero, qui tabe vel fame pereunt, sangvis nimis fluidus est &gelatinoso concrescibili succo caret. XI.