Latin
NUTRITIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 165
Unproofread scanNot analysed yet
Sangvinis itaque diaphana, non rubicunda portio nutrit. Scholion. Sangvinis rubicunda portio non transcendit suos alveolos, arterias &venas, neque in porosam fibrarum, quae stamina omnium partium sunt, substantiam vertitur. In fame enecatis vasa adhuc plurimum liquoris rubicundi, sed minus concrescibilis continent. Neque color musculorum rubicundus est ipsis naturalis sed dependet a sangvine interfluente, quo, per aquam cum siphone injectam, eloto omnes fibrae carneae albidi coloris fiunt. XII. Neque chylus proxima nutritionis materia est, quia nondum satis elaboratus, sed multis aqueis, superfluis, salsis, a quibus liberari debet, adhuc scatet. XIII. Quamvis chylus non abeat in partium solidarum substantiam, tan en oleosa ejus &pingvis portio materia pinguedinis est, qua copiosa corporis partes interius saepe perfusae sunt. Scholion. Pinguedo in animantibus sacculis inhaeret membranaceis, qui sangviferorum vasorum ramificationibus, tanquam uvae racemis, adhaerent: &ex portione chyli butyrosa originem trahit, quae ex tenuissimis arteriolarum orificiis exsudat, inque memQuicunque itamembranis caloris expertibus concrescit. temperamento que copiam chyli pingvis generant, insuper calido ac humido gaudent, corpus parum exercent &tranquilla mente utuntur; ii facile pinguescunt. VI.