Latin
NUTRITIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 168
Unproofread scanNot analysed yet
circulum esse medium, Apparet exinde sangvinis quo advehitur succus nutritius ad partes, unde ligata arteria ex toto nutritio partis perit. XVIII. Ad convenientem partium nutritionem non tantum impulsus sanguinis ac succi nutritii necessarius est: sed requiritur quoque ut pars nutrienda decenti tono ac robore gaudeat, quo succi alibilis debita admissio &superfluarum fiat exclusio, Scholion. Tonus &robur partium utique bonae nutritioni admodum inservit, quia, si nimium constricti sint pori, ut fit in spasmis, nihil admittitur, si nimis fuerint laxi, ut in cachecticis ¶lyticis, valde crassas ac mucidas recipiunt, unde cito quidem caro, sed non bona concrescit, quod in partium externarum vulnerationibus saepius animadvertitur. XIX. Ut liquidum solidis apponatur quiete opus est, qua optime fit partium connexio. Scholion. Perspicua hinc sit ratio, quare animantia aeque ac homines cito &largiter nutriantur &accrescant sub somno &quiete, praesertim corpore existente spongioso &sub laudabili victu: item quare sub labore &motu graviori, vigilia, item sub febrili sangvinis commotione corpus decrescat &nutritio minuatur. XX. Er Svcco NVTRITIO XX. Corpora juniora facilius nutriuntur &incrementum capiunt, quam senilia, quae potius decrescunt: in illis enim pori sunt ampli, partes sunt flexiles &facile succos recipiunt, in senibus vero fibrae sunt contractae, earum spatia inanita poris coarctatis; &partes nimis rigidae vel durae fluidi nervei sanguinisque &succi nutritii minorem quantitatem admittunt.