Latin
NUTRITIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 169
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Ex dictis jam facile fluit, quod ii, quorum corpora adolescere debent, copiosius desiderent nutrimentum, senes vero, &qui partes valde rigidas habent, parciori contenti esse debeant. XXI. Quia nutrimentum dulce ac temperatum esse debet: hinc existente sero valde impuro excrementitio non laudabilis fit nutritio. Scholion. Ostendunt hujus theorematis veritatem omnes cachectici, scorbutici, cacochymici item ad extremam senectutem perducti, quorum serum ob occlusa emunctoria &excretiones imminutas, valde salsum ac impurum fit. CAP. III.