Latin
DE LYMPHA EJUSQUE MOTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LYMPHA EJUSQUE MOTU ET USU. Vmphaticus quoque humor secernitur ab arterioso sanLguine &ille est liquor diaphanus, aqueus, subtili gelatina imbutus, qui peculiaribus vasis, dictis lymphaticis ac pellucidis, ab ambitu corporis &substantia partium ad cor revehitur. Scholien. Lympha multum convenit cum succo nutritio, quin imo originem suam ex hoc mutuatur, siquidem ejus fluxilis &nimis aquea portio est, &recrementum quasi nutritionis Lympha vero, quae in lymphaticis vasis vehitur, non nutrit, quia vasa haec revehunt a partibus, non autem advehunt: sed potius est vehiculum sangvinis.