Latin
ALIMENTORUM SOLUTIONE ET
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 177
Unproofread scanNot analysed yet
stum motu fermentativo ita dissolvitur, ut non amplius mustum maneat, sed in vinosum liquorem transeat. Quod vero alimenta in ventriculo atque intestinis intime dissolvantur, ex eo patescit, quia post solutionem &simulac e ventriculo fuerunt egressa, color, sapor, odor &consistentia immutatur. XII. Intima dissolutio corporum sine fermentatione, quae motus intestinus est, mixti partes unitas intime solvens, fieri nequit: nullum hinc dubium est, quin in ventriculo etiam atque in intestinis tenuibus actus fermentationis celebretur. Scholion. De fermentatione ciborum in ventriculo, ejus turgescentia &inflatio, item ructus &flatus qui prodeunt, testari possunt: &ficuti fermentationis effectus est acescentia, ita ciborum reliquiae, quae a resolutione ciborum in ventriculo remanent, manifestum saporem &odorem acidum prae se fertunt, sique fermentatio paulo intensior &acrior est, quemadmodum fit in hypochondriacis, copia acidi exsuperantis in ventriculo progeneratur, adeo ut omnia in ventriculum ingesta acescant live in acidum liquamen mutentur. XIII. Sicut omnis fermentatio fermentescibilium a fermento, quod est portio massae jam in actu fermentationis existentis &excitatur &adjuvatur: ita saliva utique alimentorum fermentum est, quod etiam largissime provida natura producit &cibis admiscet. Scholion. Non tantum eximiae glandulae, ut parotides &maxillares ingentem salivae quantitatem fundunt, sed &tota palati caro glandulosa est, nec non oesophagi, ventriculi &intestinorum glandulosae tunicae, quin imo glandulae peculiares duodeni &plexiformes ilei, maxime omnium vero pancreas, quod totum glandulosum est, salivalem illum ac fermentescibilem laticem fundunt &undiquaque fero ciborum massae admiscent, ad plenariam &intimam alimentorum dissolutionem &utilium partium separationem.